monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 214, 6
Caedite, caedite lapidibus confitentem: habeo meum Patris ad dexteram adiutorem. Vos caeditis caput meum; ego illi commendo spiritum meum. Domine, inquit, Iesu, suscipe spiritum meum. Isti maledicunt; tu benedic: isti persequuntur; tu suscipe persecutum. Non sine causa, Iesu meus, Domine meus, pro me ad dexteram Patris dignaris astare, quem novi et credo ad dexteram Patris sedere. Pro me est quod stare dignaris, qui stando non deficis, qui tuos adiuvando non deseris. Tu me, Domine meus, misisti in medio inimicorum meorum, me dignatus es facere primum martyrem post tuam ascensionem: si vis ut non deficiam a te, adiuva me. Cesset contusio petrarum; ne deficiat in me fortitudo membrorum. Pro me enim, Domine meus, appellas, dum stas. Vocis tuae legationem audio; credo, suscipio, cognosco pro me apud Patrem postulantem, donantem, et adiuvantem; ne mea fides deficiat sequendo te. Quid dicis, Iesu meus, Domine meus, petendo pro me apud Patrem? Pater, ecce hic est primus pedissequus, novam pro me mundi intravit palaestram: dona misericordiam, ut perveniam ad victoriam. Sentiat ovis mea se adiuvantem; ne me inter lupos existimet traditorem. Ecce, inquit, video stantem, praesumo pro me postulantem. Et ideo, Domine meus, qui exspectas certamen meum, suscipe spiritum meum. Verum quia non timeo, Domine, lapidantem membra, suscipe spiritum meum in requie sempiterna. Inter istos sum deputatus tanquam ovis occisionis: apud te ponar in requie suavitatis et pacis. Iudaei lapidabant, iste ingemiscebat; Iudaei caedebant caput, iste commendabat spiritum.